LARGITIO

LARGITIO
LARGITIO
plus quam donatio; velenim sic dicitur intempestiva donatio, aut flagitiosa, apud Tac. Ann. l. 1. c. 36. vel profusio: Apud Claud. de 4. Cons. Honor. Carm. 8. v. 117.
—— Largitor opum, largitor honorum
Pronus et in melius gaudens convertere fata.
Cuiusmodi Largitio, Romae publice quando facta primum fuerit docet Plin. l. 33. c. 10. Populus Romanus stipem spargere coepit, Sp. Posthumio, Q. Marcio Goss. tanta abundantia pecunioe erat, ut eam conferret L. Scipioni ex qua is ludos fecit. Nam quod Agrippoe Menenio sextantes aris in funus contulit, honoris id necessitatisque propter paupertatem Agrippoe, non largitionis esse dixerim. Postmodum illae multum crevêre. Et quidem Donativum Militi, Congiarium Populo, Frumentum Panemque omnibus, saepe erogata in Historiis legimus, de quibus omnibus, vide suo loco. Inprimis vero Largitiones Consulum Praetorumqueve, cum Ludos ederent, ingentes olim, sub Valeriano praesertim et sequentibus Impp. quibus longe magis insaniebant sumptibus et profusionibus utrique, cum Magistratum inibant. Hinc illae Auctorum Hist. Aug. de suis temporibus querelae, Consulatum iam non esse hominum, sed divitiarum. Tota enim patrimonia in Ludos exhauriebantur, immanissimis largitioribus et insanissimis voluptatibus, ut videre est apud Vopisc. in Aurel. et in Carino sub fin. Sic Symmachum quis non miretur, cum de mediocribus esset, in Praetura filii 20. auri centenaria prodegisse, h. e. centum sexaginta quatuor milia aureorum, qui tunc Romanis erant in usu. Imo fuêrunt, qui illâ aetate alterum tantum impenderent, ut de Maximo narrat Olympiodorus, apud Photium. Undemoris tum fuit, ut tenuioris censûs hominibus, vel quibus alias cuperent Impp. simul cum honoribus sumptus quoque decernerent, cuius rei exempla passim obvia Largitionum postea huiusmodi et erogationum itaque modum lege definiit Constantinus Imp. ut videre est leg. 5. et 25. Cod. Theod. De Proetorib. et Quoestor. easque ad magnam parcitatem redegit. Nam primae Praeturae Flaviali viginti quinque milia follium et quinquaginta librarum argenti erogationem et sumptum praescripserat, h. e. centum argenti libras: 25000. enim follium non plus 50. libras argenti reddebant; sicque tantum in aere, quantum in argento, erogari voluit. Atque ita semper observatum, ut in auro et argento et aere largitiones illae celebrarentur. At Constantinus b. l. argenti et aeris meminit tantum non etiam auri; quod forte idem factum, ut, cum admodum arcte hanc licentiam circumscripsislet, in plures largitio spargi posset, si in aereis tantum et argenteis nummis ea perageretur: quum tantula summa, per paucos aureos nummos eroganda, non nisi ad paucos posset pervenire. Eodem pertinet lex prima Cod. Theodos. de Ludor. expensis, quâ constituêrunt Impp. ibi nominati, ut nulli prorsus alteri, exceptis Consulibus ordinariis, auri sportulam aut dyptica ex ebore dandi facultas esset, ac ne argenteum quidem nummum fas esset expendere maiorem, quam qui formari solebat, cum argentilibro unain argenteos 60. divideretur. Iustinianus etiam Nov. 105. ne Consules aurum spargerent, prohibult etc. Vide Salmas. ad Spartian. in Hadr. et Lamprid. in Heliogab. nec non hîc passim, inprimis ubi de Augusteone, in phrasi Consulatum edere, de Gradibus, Herbaticis animalibus etc.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Поможем решить контрольную работу

Look at other dictionaries:

  • Largitĭo — (röm. Ant.), 1) jede freiwillige Gabe von Vornehmen u. Reichen für das Volk, wie Kampfspiele, Gastmähler, bes. Austheilung an Getreide, Öl, Geld etc.; bes. 2) L. frumentarĭa, die Vertheilung von Getreide an das Volk, entweder um einen niedrigeren …   Pierer's Universal-Lexikon

  • Largitio —    • Largitio,          в тесном смысле называлась всякая тороватость в отношение к народу, как то: игры, состязания, угощения, особенно же раздача хлеба, денег, елея и т. п.     I. Largetio frumentaria. Уже с древних времен государство снабжало… …   Реальный словарь классических древностей

  • largitio — index largess (generosity) Burton s Legal Thesaurus. William C. Burton. 2006 …   Law dictionary

  • Largitio — Darstellung der Freigiebigkeit von Constantius II. im Chronographen des Jahres 354. Als Largitio (lateinisch „Freigebigkeit“) werden Spenden und Geschenke in römischer Zeit bezeichnet, die zu einem soziopolitischen System gehörten.… …   Deutsch Wikipedia

  • OLEI Largitio — populo facta a Severo Imperat. memoratur Spartiano m vita eius, c. 18. Tripolim, unde oriundus erat, contusis bellicosisimts gentibus securissimam reddidit, ac pacem diuturnam, oleum gratitum et fecundissimum agrum donavit. Ad usum videl.… …   Hofmann J. Lexicon universale

  • Arch of Constantine — The Arch of Constantine (Italian: Arco di Costantino) is a triumphal arch in Rome, situated between the Colosseum and the Palatine Hill. It was erected to commemorate Constantine I s victory over Maxentius at the Battle of Milvian Bridge on… …   Wikipedia

  • Arc De Constantin — Arc de Constantin …   Wikipédia en Français

  • Arc de Constantin — Vue de l arc depuis la Via Triumphalis Lieu de construction Voie triomphale Date de construction 315 ap. J. C. Ordonné par …   Wikipédia en Français

  • Arc de constantin — Arc de Constantin …   Wikipédia en Français

  • Arcus Constantini — Arc de Constantin Arc de Constantin …   Wikipédia en Français

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”